- EUEMERUS vel EUHEMERUS
- EUEMERUS, vel EUHEMERUSamicus Cassandri, filii Antipatri, Historicus antiquus, e civitate Messana, teste Plutarch. l. de Iside et Osiride. (Atqui Arnob. l. 4. Agragantinum vocat) Lactant. l. 1. c. XI. Antiquus auctor Euhemerus, qui fuit ex civitate Messana; res gestas Iovis, et ceterorum, qui Dii putantur, collegit,historiamque contexuit ex titulis, et inscriptionibus sacris, quae in antiquissimis templis habebantur; maximequeve in fano Iovis Triphylii; ubi auream columnam positam esse ab ipso Iove titulus indicabat, in qua columna gesta sua per scripsit, ut monumentum posteris esset rerum suarum. Hanc historiam et interpretatus est Ennius, et secutus. Cic. idem paucis dicit l. 1. de Nat. Deor. ubi cum egisset de iis, qui in Deorum numerum relati essent, Quaeratio, inquit, maxime tractata est ab Euhemero, quem noster, et interpretatus, et secutus est, praeter ceteros Ennius. Item Varro l. 1. de Re Rust. c. 48. Id apud Ennium solum scriptum scio esse, in Euhemeri libris versis. Inter illos numeratus Euhemerus fuit, qui ἄθεοι dicebantur; teste, cum Sexto Empirico, tum etiam Plutarch. l. de Placitis Philosophorum, ubi et Callimachi versiculos citat, quibus eum propterea perstrinxit. Ex nostris quoqueve Theophil. Antiochen. l. 3. Τὰ περὶ Ε῾υημέρου τοῦ ἀθεωτάτου περιςςὸν ἡμῖν καὶ λέγειν. Πολλα γὰρ περὶ ςθεῶν τολμησας φθέγξαςθαι, ἔσχατον καὶ τὸ ἐξολου μήεἰναι ςθεους, ἀλλὰ τὰ πάντα αυτοματιϚμῷ διοικεῖςθαι βούλετα. Etiam meminêre Euhemeri, Columella semel, iterumque l. 9. de Re Rust. c. 2. et Minuc. Felix in Octav. Vide Politian. in Miscellaneis c. 34. Ad haec Hygin. in Poet. Astronomico. Plin. quoqueve l. 35. c. 22. inter eos numerat, qui scripsêrunt de Pyramidibus Aegypti. E Graecis itidem mentionem faciunt, Strab. l. 2. p. 102. ubi eum cum Antiphane Bergaeo coniungit, ac utrumqueve ut futilem, traducit. Ioseph. Antiqq. l. 1. comra Ap. ubi et Iudaeorum ait meminisse. Aelian. Var. Hist. l. 2. c. 31. ubi eum cum Dionysio Phryge, et eius farinae aliis, inter ἀςθεους, divinamqueve negantes providentiam, reponit. Voss. quoqueve Plutarch de Iside et Osir. Arnob. l. 4. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.